MARTINUS
LUTHERUS DOCTISSIMO VIRO D. ERASMO ROTERODAMO
Gratia et pax a domino nostro Iesu Christo. iam satis diu silui, optime
Erasme, et quamvis expectarem, ut tu maior et prior silentium rumperes, tamen
cum frustra expectarim tam diu, ipsa puto caritas me cogit incipere. primum
nihil causor, quod alieniorem te erga nos habueris, quo magis tibi esset
integra et salva causa tua contra hostes meos papistas. denique non aegre tuli
admodum, quod editis libellis in aliquot locis pro illorum gratia captanda aut
furore mitigando nos acerbiuscule momorderis et perstrinxeris. quando enim
videmus nondum esse tibi a domino datam eam fortitudinem vel et sensum, ut
monstris illis nostris libere et fidenter occurras nobiscum, nec ii sumus qui a
te exigere audeamus id quod vires et modum tuum superat; quin imbecillitatem tuam
et mensuram doni dei in te toleravimus et venerati sumus. nam id plane non
potest negare totus orbis, quod litterae per te florent et regnant, per quas ad
sinceram bibliorum lectionem venitur, donum etiam dei in te esse magnificum et
egregium, de quo gratias agere oportuit. proinde ego quidem numquam optavi, ut
deserta aut neglecta mensura tua nostris castris miscereris, cui negotio etsi
ingenio et eloquentia multum prodesse posses, tamen cum non adsit animus,
tutius erat in tuo dono servire. hoc solum timebatur, ne quando per adversarios
adducereris editis libeliis in dogmata nostra grassari, ut tum nos necessitas
urgeret tibi in faciem resistere. compescuimus sane aliquos qui iam paratis
libris te in arenam trahere volebant; atque ea ratio fuit, ut et Hutteni
Expostulationem optarim non editam. multo minus tuam Spongiam; in qua, nisi
fallor, tu ipse iam sentis quam facile sit de modestia scribere et in Luthero
immodestiam redarguere, sed difficillimum, immo impossibile, praestare nisi
dono spiritus singulari. credas igitur vel non credas, testis est Christus, ex
animo me tibi condolere tot et tantorum odia vel studia esse in te irritata.
quibus ut non movearis, quod tua est humana virtus tantis molibus impar,
credere non possum; quamquam et illos forte moveat iustus zelus, et sibi
videantur indignis modis a te provocati. et, ut libere fatear, cum tales sint
qui tuam acerbitatem et simulationem, quam tu prudentiam et modestiam velis
intelligi, pro sua quoque infirmitate ferre nequeant, habent certe ob quod merito
indignentur, nihil habituri si fortiores essent animis. quamvis tamen et ego
irritabilis irritatus fuerim saepius, ut acerbius scriberem, tamen non feci hoc
nisi in pertinaces et indomitos; ceterum clementia et mansuetudo mea erga
peccatores et impios, quantumvis insanos et iniquos arbitror quod non modo
teste mea conscientia, sed et multorum experientia satis testata sit. sic
hactenus stilum cohibui, utcumque pungeres me, cohibiturumque etiam scripsi in
litteris ad amicos, quae tibi quoque lectae sunt, donec palam prodires. nam
utcumque non nobiscum sapias et pleraque pietatis capita vel impie vel
simulanter damnes aut suspendas, pertinaciam tamen tibi tribuere non possum,
neque volo: nunc autem quid faciam? utrimque res exacerbatissima est:
ego optarem, si possem fieri mediator, ut et illi desinerent te impetere tantis
animis sinerentque senectutem tuam cum pace in domino obdormire. id sane
facerent, mea quidem sententia, si rationem haberent imbecillitatis tuae, et
magnitudinem causae, quae modulum tuum iam dudum egressa est, perpenderent;
praesertim cum res iam eo pervenerit, ut parum sit metuendum periculum nostrae
causae, si Erasmus etiam summis viribus oppugnaret, nedum si aliquando spargit
aculeos e t dentes tantum. rursus si tu, mi Erasme, illorum infirmitatem
cogitares et a figuris illis rhetoricae tuae salsis et amaris abstineres, et si
omnino neque potes neque audes nostra asserere, intacta tamen dimitteres et tua
tractares. nam quod illi morsiones tuas iniquius ferunt, etiam te iudice
nonnulla causa est, scilicet quod infirmitas humana cogitat et male metuit
authoritatem et nomen Erasmi, ut longe aliud sit ab Erasmo semel esse morsum
quam ab omnibus papistis semel esse commolitum. haec volo dicta, optime Erasme,
in testimonium candidi in te animi et qui optet tibi dari a domino spiritum
dignum nomine tuo, quem si distulerit tibi dominus dare, interim a te peto ut
si aliud praestare non potes, spectator tantum sis tragoediae nostrae, tantum
ne soleris et copias iungas adversariis, praesertim ne edas libellas contra me,
sicut nec ego contra te edam. deinde eos qui se Lutherano nomine peti
queruntur, homines esse tui meique similes cogites: quibus opus est parcere et
ignoscere, et, ut Paulus ait, onera invicem portare. satis morsum est, nunc
providendum est, ne consumamur ab invicem, quod eo esset miserabilius
spectaculum, quo certius est neutram partem ex animo male velle pietati et sine
pertinacia sua cuique placere. boni consule infantiam meam et in domino bene
vale. Ioachimum istum iuvenem Philippo nostro similem tibi commendo, immo sese
plus commendabit admissus.
anno MDXXIV
Martinus Lutheru
No comments:
Post a Comment