Saturday, November 16, 2013

Elegia latina - Tobias Barreto

Tandem jam superest tantum valedicere vobis;
Quando quidem cedo, stante magisterio,
quod finitum hodie nunquam mihi forte reduci
Possit, aliqui cadat sic literis dociles.

Formandi juvenes; quid ita? Certo grave munus
Commissum immerito parvo aliquando mihi.
Vellem, Discipuli, vobis qui repitis isthuc,
Ut possem sapiens, in rudibus tenebris

Lumen ego proeferre, erudiens itidem, et vos
Memet, adhuc video,viribus exiguis
Quam doceo; desunt autem magnae Sophiae mi
Principia, atque ideo jam cogor ad studium.

At vos licturus; desiderio madefit cor
Planctibus obiectis; ergo valete, Boni.
Semper ero, atque fui, inter amicos me numerate,
Vos qui pendo, dabunt tempora temperius.


Tal elegia o escritor escreveu aos 18 anos de idade quando encerrava o ano letivo e se despedia de seus alunos.