Thursday, October 30, 2025

Martinus Lutherus

 

Martinus Luther pio lectori s.

          Multum diuque restiti illis, qui meos libros seu verius confusiones mearum lucubrationum voluerunt editas, tum quod nolui antiquorum labores meis novitatibus obrui et lectorem a legendis illis impediri, tam quod nunc Dei gratia exstent methodici libri quam plurimi, inter quos Loci communes Philippi excellunt, quibus theologus et episcopus pulchre et abunde formari potest, ut sit potens in sermone doctrinae pietatis, praesertim cum ipsa sacra biblia nunc in omni prope lingua haberi possint, mei autem libri, ut ferebat, imo cogebat rerum gerendarum nullus ordo, ita etiam ipsi sint quoddam rude et indigestum cahos, quod nunc nec mihi ipsi sit facile digerere.

           His rationibus adductus cupiebam omnes libros meos perpetua oblivione sepultos, ut melioribus esset locus. Verum improbitas et importune pertinacia aliorum, qui mihi quotidie aures implebant, futurum esse, si ego vivus non permitterem edi, tamen post mortem meam essent certissime edituri ii, qui prorsus nescirent causas et tempora rerum gestarum, et ita ex una confusione fierent plurimae, vicit (inquam) eorum improbitas, ut edi permitterem. Accessit simul voluntas et imperium illustrissimi Principis nostri Johannis Friderici Electoris etc. qui iussit, imo coegit typographos non solum excudere, sed et maturare editionem.

           Sed ante omnia oro pium lectorem, et oro propter ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, ut ista legat cum iudicio, imo cum multa miseratione. Et sciat, me fuisse aliquando monachum, et papistam insanissimum, cum istam causam aggressus sum, ita ebrium, imo submersum in dogmatibus papae, ut paratissimus fuerim, omnes, si potuissem, occidere, aut occidentibus cooperari et consentire, qui papae vel una syllaba obedientiam detractarent. Tantus eram Saulus, ut sunt adhuc multi. Non eram ita glacies et frigus ipsum in defendendo papatu, sicut fuit Eccius et sui similes, qui mihi verius propter suum ventrem papam defendere videbantur, quam quod serio rem agerent, imo ridere mihi papam adhuc hodie videntur, velut Epicuraei. Ego serio rem agebam, ut qui diem extremum horribiliter timui, et tamen salvus fieri ex intimis medullis cupiebam.

          Ita invenies in istis meis scriptis prioribus, quam multa et magna humillime concesserim papae, quae posterioribus et istis temporibus pro summa blasphemia et abominatione habeo et execror. Dabis ergo hunc errorem, pie lector, vel (ut ipsi calumniantur) antilogiam tempori et imperitiae meae. Solus primo eram, et certe ad tantas res tractandas ineptissimus et indoctissimus, casu enim, non voluntate nec studio in has turbas incidi Deum ipsum testor.

          Igitur cum anno MDXVII. indulgentiae in his regionibus venderentur (promulgarentur volui dicere) turpissimo quaestu, ego tum eram concionator, iuvenis (ut dicitur) Doctor Theologiae, et coepi dissuadere populis, et eos dehortari, ne indulgentiariorum clamoribus aurem praeberent, habere eos meliora quae facerent, et in iis certus mihi videbar, me habiturum patronum papam, cuius fiducia tunc fortiter nitebar, qui in suis decretis clarissime damnat quaestorum (ita vocat indulgentiarios praedicatores) immodestiam.

          Mox scripsi epistolas duas, alteram ad Moguntinensem archiepiscopum Albertum, qui dimidium pecuniae ex indulgentiis habebat, alterum dimidium papa, id quod tunc nesciebam, alteram ad ordinarium (ut vocant) loci episcopum Brandenburgensem Hieronymum, rogans, ut compescerent quaestorum impudentiam et blasphemiam, sed pauperculus frater contemnebatur.            Ego contemptus edidi Disputationis scedulam simul et germanicam concionem de indulgentiis, paulo post etiam Resolutiones, in quibus pro honore papae hoc agebam, ut indulgentiae non damnarentur quidem, sed bona opera caritatis illlis praeferrentur.

          Hoc erat coelum deturbasse et mundum incendio consumpsisse. Accusor apud papam, mittitur citatio mei ad Urbem, et consurgit totus papatus in me unicum. Haec aguntur anno MDXVIII. sub comitiis Maximiliani Augustae celebratis, in quibus agebat legatum a latere pontificis Cardinalis Caietanus, quem Dux illustrissimus Saxoniae Fridericus, Elector Princeps, causa mea adiit, et impetravit, ne Romam cogerer ire, sed ipse me vocato rem cognosceret et componeret. Mox soluta sunt comitia.

          Interim, quia fessi erant Germani omnes ferendis expilationibus, nundinationibus et infinitis imposturis Romanensium nebulonum, suspensis animis exspectabant eventum tantae rei, quam nullus antea neque episcopus neque theologus ausus esset attingere. Et fovebat me utcunque aura ista popularis, quod invisae iam essent omnibus artes et Romanationes illae, quibus totum orbem impleverant et fatigaverant.

          Veni igitur pedester et pauper Augustam, stipatus sumptibus et literis Principis Friderici ad senatum et quosdam bonos viros commendatitiis. Triduo eram ibi, antequam accederem Cardinalem, prohibebant enim viri illi optimi et dissuadebant summis viribus, ne citra salvum conductum Caesaris Cardinalem adirem, licet ille me singulis diebus per quendam oratorem vocaret. Erat hic mihi satis molestus, ut tantum revocarem, tum essent omnia salva. Sed longa est iniuria, longae ambages.

          Tandem tertio die venit expostulans, cur non accederem Cardinalem, qui benignissime me expectaret? Respondi, mihi obtemperandum esse consiliis optimorum virorum, quibus essem a Principe Friderico commendatus, esse autem eorum consilium, ne ullo modo absque tutela Caesaris seu fide publica Cardinalem accederem, qua impetrata (agebant autem illi apud senatum caesareum, ut impetrarent) mox essem accesurus. Hic commotus ille: Quid? (inquit) putas Principem Fridericum propter te arma sumpturum? Dixi: Hoc nollem prorsus. Et ubi manebis? Respondi: Sub coelo. Tum ille: Si tu papam et cardinales in potestate tua haberes, quid esses facturus? Omnem, inquam, reverentiam et honorem exhibiturus. Tum ille, gestu Italico movens digitum, dixit: Hem. Et sic abiit, neque reversus est.

          Eo die denunciavit senatus caesareus Cardinali, mihi esse datam Caesaris tutelam seu fidem publicam, admonens, ne quid asperius in me designaret. Hic fertur respondisse: Bene est, ego tamen faciam, quod mei officii fuerit. Haec fuere principia istius turbae, cetera ex actis infra cognosci poterunt.

          Eodem anno iam M. Philippus Melanthon a Principe Friderico vocatus huc fuerat ad docendas literas graecas, haud dubie, ut haberem socium laboris in theologia. Nam quid operatus sit Dominus per hoc organum non in literis tantum, sed in theologia, satis testantur eius opera, etiamsi irascatur satan et omnes squamae eius.

          Anno sequente XIX. decessit in Februario Maximilianus, et factus est iure imperii vicarius Dux Fridericus. Tum desiit paululum saevire tempestas, et sensim obrepsit contemptus excommunicationis seu fulminis papistici. Nam cum Eccius et Caracciolus ex Urbe attulissent    Bullam damnatricem Lutheri eamque insinuassent ille hic, iste illic Duci Friderico, qui Coloniae tum erat Carolum recens electum cum aliis principibus suscepturus, indignissime tulit et magna fortitudine et constantia obiurgabat pontificium illum nebulonem, quod se absente perturbassent ipse et Eccius ditiones fratris Johannis et suam, et exagitabat eos magnifice, ita ut cum rubore et dedecore ab eo discederent. Intellexit Princeps ingenio incredibili praeditus artes Romanae curiae, et eos digne tractare novit, erat enim emunctissimae naris, et plus et longius olfaciebat, quam Romanenses aut sperare aut timere poterant.

          Itaque deinceps ab eo tentando abstinebant. Nam et Rosam, quam vocant auream, eodem anno ei a Leone X. missam, nullo honore dignatus est, imo pro ridiculo habuit, ita desperare coacti sunt Romanistae a studiis fallendi tanti Principis. Et procedebat feliciter evangelium sub umbra istius Principis et late propagabatur, movebat eius autoritas plurimos, qui, cum esset sapientissimus et oculatissimus Princeps, non poterat nisi apud invidos suspicionem incurrere, quod haeresim aut haereticos vellet alere et tueri, quae res papatui magnum intulit detrimentum.

          Eodem anno habita est Disputatio Lipsiae, ad quam Eccius nos duos, Carlstadium et me, provocavit, sed ego nullis literis potui impetrare fidem a Duce Georgio, ita ut non disputator, sed spectator futurus, sub fide Carlstadio data, Lipsiam ingrederer. Quis autem me impedierit, ignoro, nam adhuc erat Dux Georgius mihi non iniquus, quod sciebam certo.

          Hic Eccius me accessit in hospitio dicens, sese audisse me detrectare disputationem. Respondi: Quomodo disputare potero, cum nequeam impetrare fidem a Duce Georgio? Ille: Si tecum, inquit, non licet disputare, neque cum Carlstadio volo, propter te enim huc veni. Quid si ego tibi fidem impetravero? Nunquid disputabis mecum? Impetra (inquam) et fiat. Abiit ille, et mox data est mihi quoque fides publica et facta copia disputandi.

          Faciebat hoc Eccius, quia certam sibi gloriam propositam cernebat, propter propositionem meam, in qua negabam papam esse iure divino caput ecclesiae. Hic patuit ei campus magnus, et occasio summa plausibiliter adulandi, et gratiam pontificis emerendi, tum odio et invidia me obruendi. Quod strenue fecit per totam disputationem, nec tamen sua firmavit, nec mea confutavit, ita ut ipse dux Georgius inter prandendum ad Eccium et me diceret: Sive sit iure humano sive divino papa, ipse est papa. Quod verbum, nisi argumentis fuisset motus, nequaquam dixisset, sed Eccium solum probasset.

          Atque hic vide vel in meo casu, quam difficile sit eluctari et emergere ex erroribus, totius orbis exemplo firmatis, et longa consuetudine velut in naturam mutatis. Quam verum est proverbium: Difficile est consueta relinquere, et: Consuetudo est altera natura, et quam vere dicit Augustinus: Consuetudo, si ei non resistitur, fit necessitas. Ego, qui iam tunc sacras literas diligentissime privatim et publice legeram et docueram per septem annos, ita ut memoriter paene omnia tenerem, deinde primitias cognitionis et fidei Christi hauseram, scilicet non operibus, sed fide Christi nos iustos et salvos fieri, denique id, de quo loquor, papam non esse iure divino caput ecclesiae, iam defendebam publice, tamen id quod consequens erat non vidi, scilicet papam necessario esse ex diabolo. Quod enim ex Deo non est, necesse est ex diabolo esse.

          Sic absorptus eram (ut dixi) tum exemplo et titulo sanctae ecclesiae, tum consuetudine propria, ut papae concederem ius humanum, quod tamen, si non sit fultum autoritate divina, mendacium et diabolicum est. Nam parentibus et magistratibus paremus, non quia ipsi praecipiunt, sed quia sic est voluntas Dei, I. Pet. 3. Hinc est, quod minus iniquo animo ferre possum eos, qui pertinacius in papatu haerent, praesertim qui sacra vel etiam prophana non legerunt, cum ego tot annis sacra legens diligentissime tamen ita haesi tenaciter.

          Anno MDXIX. misit Rosam Leo X. (ut dixi) per Carolum Miltitium, qui multis egit mecum, ut papae reconciliarer. Is habuit 70 Brevia apostolica, ut, si Princeps Fridericus illi me traderet, sicuti papa per Rosam quaerebat, per singula oppida affigeret unum, et ita tutus me perduceret Romam. Prodebat autem coram me consilium cordis sui, dicens: 0 Martine, ego credebam te esse senem aliquem theologum, qui post fornacem sedens ita disputasset, nunc video te esse adhuc integrum aetate et validum. Si haberem 25 milia armatorum, non confiderem te posse a me Romam perduci, exploravi enim per totum iter animos hominum, quid de te sentirent, ecce, ubi unum pro papa stare inveni, tres pro te contra papam stabant. Illud vero ridiculum erat: exploraverat etiam mulierculas et virgines in hospitiis, quidnam de sede Romana sentirent? Illae ut ignarae huius vocabuli et sellam domesticam cogitantes respondebant: Quid nos scire possumus, quales vos Romae habeatis sellas, ligneasne an lapideas?

          Rogabat itaque, ut consulerem ea, quae pacis essent, se omnem daturum operam, ut papa idem faceret. Ego prolixe quoque promisi omnia, quae ullo modo salva conscientia veritatis possem, promptissime essem facturus, me quoque esse pacis cupidum et studiosum, qui per vim tractus in has turbas necessitate adactus fecissem omnia, quae feci, culpam non esse meam.

          Vocaverat autem ad se Johannem Tetzel , praedicatorii ordinis, autorem primarium huius tragoediae, et verbis minisque pontificiis ita fregit hominem hactenus terribilem cunctis, et imperterritum clamatorem, ut inde contabesceret et tandem aegritudine animi conficeretur. Quem ego, ubi hoc rescivi, ante obitum literis benigniter scriptis consolatus sum, ac iussi animo bono esse, nec mei memoriam metueret, sed conscientia et indignatione papae forte occubuit.

          Futilis habebatur Carolus, et futile eius consilium, sed, meo iudicio, si Moguntinus a principio, cum a me admoneretur, denique si papa, antequam me non auditum damnaret et bullis suis saeviret, hoc cepissent consilium, quod Carolus cepit, licet sero, et statim compescuissent Tetzelianum furorem, non evasisset res in tantum tumultum. Tota culpa est Moguntini, cuius sapientia et astutia eum fefellit, qua voluit meam doctrinam compescere, et suam pecuniam, per indulgentias quaesitam, esse salvam. Nunc frustra quaeruntur consilia, frustra coguntur studia. Dominus evigilavit et stat ad iudi- candum populos; etiamsi nos occidere possent, non tamen haberent quod volunt, imo minus haberent, quam nobis vivis et salvis habent. Id quod nonnulli inter eos, qui non omnino obesae naris sunt, satis olfaciunt.

          Interim eo anno iam redieram ad Psalterium denuo inter- pretandum, fretus eo, quod exercitatior essem, postquam S. Pauli Epistolas ad Romanos, ad Galatas, et eam, quae est ad Ebraeos, tractassem in scholis. Miro certe ardore captus fueram cognoscendi Pauli in epistola ad Rom., sed obstiterat hactenus non frigidus circum praecordia sanguis, sed unicum vocabulum, quod est Cap. I: Iustitia Dei revelatur in illo. Oderam enim vocabulum istud 'Iustitia Dei', quod usu et consuetudine omnium doctorum doctus eram philosophice intelligere de iustitia (ut vocant) formali seu activa, qua Deus est iustus, et peccatores iniustosque punit.

          Ego autem, qui me, utcunque irreprehensibilis monachus vivebam, sentirem coram Deo esse peccatorem inquietissimae conscientiae, nec mea satisfactione placatum confidere possem, non amabam, imo odiebam iustum et punientem peccatores Deum, tacitaque si non blasphemia, certe ingenti murmuratione indignabar Deo, dicens: quasi vero non satis sit, miseros peccatores et aeternaliter perditos peccato originali omni genere calamitatis oppressos esse per legem decalogi, nisi Deus per evangelium dolorem dolori adderet, et etiam per evangelium nobis iustitiam et iram suam intentaret. Furebam ita saeva et perturbata conscientia, pulsabam tamen importunus eo loco Paulum, ardentissime sitiens scire, quid S. Paulus vellet.

          Donec miserente Deo meditabundus dies et noctes connexionem verborum attenderem, nempe: Iustitia Dei revelatur in illo, sicut scriptum est: Iustus ex fide vivit, ibi iustitiam Dei coepi intelligere eam, qua iustus dono Dei vivit, nempe ex fide, et esse hanc sententiam, revelari per evangeliam iustitiam Dei, scilicet passivam, qua nos Deus misericors iustificat per fidem, sicut scriptum est: Iustus ex fide vivit.

          Hic me prorsus renatum esse sensi, et apertis portis in ipsam paradisam intrasse. lbi continuo alia mihi facies totius scripturae apparuit. Discurrebam deinde per scripturas, ut habebat memoria, et colligebam etiam in aliis vocabulis analogiam, ut opus Dei, id est, quod operatur in nobis Deus, virtus Dei, qua nos potentes facit, sapientia Dei, qua nos sapientes facit, fortitudo Dei, salus Dei, gloria Dei.

          Iam quanto odio vocabulum 'iustitia Dei' oderam ante, tanto amore dulcissimum mihi vocabulum extollebam, ita mihi iste locus Pauli fuit vere porta paradisi. Postea legebam Augustinum de spiritu et litera, ubi praeter spem offendi, quod et ipse iustitiam Dei similiter interpretatur: qua nos Deus induit, dum nos iustificat. Et quamquam imperfecte hoc adhuc sit dictum, ac de imputatione non clare omnia explicet, placuit tamen iustitiam Dei doceri, qua nos iustificemur.

          Istis cogitationibus armatior factus coepi Psalterium secundo interpretari, et processisset opus in magnum commentarium, nisi denuo per comitia Caroli V. Imperatoris Vuormatiam sequenti anno vocatus opus coeptum deserere fuissem coactus.

          Haec ideo narro, optime lector, ut, si lecturus es opuscula mea, memor sis, me unum fuisse (ut supra dixi) ex illis, qui (ut Augustinus de se scribit) scribendo et docendo profecerint, non ex illis, qui de nihilo repente fiunt summi, cum nihil sint, neque operati, neque tentati, neque experti, sed ad unum intuitum scripturae totum spiritum eius exhauriunt.

          Hactenus ad annum MDXX et XXI processit res indulgentiaria, post sequuntur res sacramentariae et anabaptisticae, de quibus in aliis tomis, si vixero, praefandum est.

          Vale, lector, in Domino et ora pro incremento verbi adversus satanam, quia potens et malus est, nunc etiam furentissimus et saevissimus, sciens, quoniam breve tempus habet et regnum sui papae periclitatur. Confirmet autem Deus hoc in nobis, quod operatus est, et perficiat opus suum, quod incepit in nobis, ad gloriam suam, Amen. V. Martii, Anno MDXLV.

 








DISPUTATIO PRO DECLARATIONE VIRTUTIS INDULGENTIARUM.

          Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen.

  1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo 'Penitentiam agite &c.' omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.
  1. Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi.
  1. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.
  1. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.
  1. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit.
  1. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret.
  1. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.
  1. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi.
  1. Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.
  1. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reservant.
  1. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis seminata.
  1. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis.
  1. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem.
  1. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.
  1. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.
  1. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt.
  1. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni horrorem ita augeri charitatem.
  1. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis.
  1. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus.
  1. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.
  1. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari.
  1. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum Canones solvere.
  1. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari.
  1. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.
  1. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia specialiter.
  1. Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.
  1. Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit evolare dicunt animam.
  1. Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius.
  1. Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.
  1. Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis.
  1. Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus.
  1. Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute.
  1. Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo.
  1. Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.
  1. Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio.
  1. Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam.
  1. Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam.
  1. Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine.
  1. Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo.
  1. Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.
  1. Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.
  1. Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie.
  1. Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimereet.
  1. Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior.
  1. Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi vendicat.
  1. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias effundere.
  1. Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta.
  1. Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam promptam pecuniam.
  1. Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si non in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas amittant.
  1. Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.
  1. Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.
  1. Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret.
  1. Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.
  1. Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur veniis quam illi.
  1. Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur.
  1. Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.
  1. Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.
  1. Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris.
  1. Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.
  1. Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum.
  1. Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape.
  1. Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.
  1. Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.
  1. Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.
  1. Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.
  1. Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.
  1. Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.
  1. Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.
  1. Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere.
  1. Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent.
  1. Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.
  1. Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.
  1. Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,
  1. Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,
  1. Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est insanire.
  1. Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.
  1. Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.
  1. Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1. Co. XII.
  1. Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.
  1. Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.
  1. Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.
  1. Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?
  1. Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare?
  1. Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate?
  1. Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?
  1. Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?
  1. Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et participationis?
  1. Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret?
  1. Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint eque efficaces?
  1. Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.
  1. Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent.
  1. Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi 'Pax pax,' et non est pax.
  1. Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi 'Crux crux,' et non est crux.
  1. Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per penas, mortes infernosque sequi studeant,
  1. Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam per securitatem pacis confidant.

DXVII.

 

MARTINUS LUTHERUS DOCTISSIMO VIRO D. ERASMO ROTERODAMO

 

MARTINUS LUTHERUS DOCTISSIMO VIRO D. ERASMO ROTERODAMO

          Gratia et pax a domino nostro Iesu Christo. iam satis diu silui, optime Erasme, et quamvis expectarem, ut tu maior et prior silentium rumperes, tamen cum frustra expectarim tam diu, ipsa puto caritas me cogit incipere. primum nihil causor, quod alieniorem te erga nos habueris, quo magis tibi esset integra et salva causa tua contra hostes meos papistas. denique non aegre tuli admodum, quod editis libellis in aliquot locis pro illorum gratia captanda aut furore mitigando nos acerbiuscule momorderis et perstrinxeris. quando enim videmus nondum esse tibi a domino datam eam fortitudinem vel et sensum, ut monstris illis nostris libere et fidenter occurras nobiscum, nec ii sumus qui a te exigere audeamus id quod vires et modum tuum superat; quin imbecillitatem tuam et mensuram doni dei in te toleravimus et venerati sumus. nam id plane non potest negare totus orbis, quod litterae per te florent et regnant, per quas ad sinceram bibliorum lectionem venitur, donum etiam dei in te esse magnificum et egregium, de quo gratias agere oportuit. proinde ego quidem numquam optavi, ut deserta aut neglecta mensura tua nostris castris miscereris, cui negotio etsi ingenio et eloquentia multum prodesse posses, tamen cum non adsit animus, tutius erat in tuo dono servire. hoc solum timebatur, ne quando per adversarios adducereris editis libeliis in dogmata nostra grassari, ut tum nos necessitas urgeret tibi in faciem resistere. compescuimus sane aliquos qui iam paratis libris te in arenam trahere volebant; atque ea ratio fuit, ut et Hutteni Expostulationem optarim non editam. multo minus tuam Spongiam; in qua, nisi fallor, tu ipse iam sentis quam facile sit de modestia scribere et in Luthero immodestiam redarguere, sed difficillimum, immo impossibile, praestare nisi dono spiritus singulari. credas igitur vel non credas, testis est Christus, ex animo me tibi condolere tot et tantorum odia vel studia esse in te irritata. quibus ut non movearis, quod tua est humana virtus tantis molibus impar, credere non possum; quamquam et illos forte moveat iustus zelus, et sibi videantur indignis modis a te provocati. et, ut libere fatear, cum tales sint qui tuam acerbitatem et simulationem, quam tu prudentiam et modestiam velis intelligi, pro sua quoque infirmitate ferre nequeant, habent certe ob quod merito indignentur, nihil habituri si fortiores essent animis. quamvis tamen et ego irritabilis irritatus fuerim saepius, ut acerbius scriberem, tamen non feci hoc nisi in pertinaces et indomitos; ceterum clementia et mansuetudo mea erga peccatores et impios, quantumvis insanos et iniquos arbitror quod non modo teste mea conscientia, sed et multorum experientia satis testata sit. sic hactenus stilum cohibui, utcumque pungeres me, cohibiturumque etiam scripsi in litteris ad amicos, quae tibi quoque lectae sunt, donec palam prodires. nam utcumque non nobiscum sapias et pleraque pietatis capita vel impie vel simulanter damnes aut suspendas, pertinaciam tamen tibi tribuere non possum, neque volo: nunc autem quid faciam? utrimque res exacerbatissima est: ego optarem, si possem fieri mediator, ut et illi desinerent te impetere tantis animis sinerentque senectutem tuam cum pace in domino obdormire. id sane facerent, mea quidem sententia, si rationem haberent imbecillitatis tuae, et magnitudinem causae, quae modulum tuum iam dudum egressa est, perpenderent; praesertim cum res iam eo pervenerit, ut parum sit metuendum periculum nostrae causae, si Erasmus etiam summis viribus oppugnaret, nedum si aliquando spargit aculeos e t dentes tantum. rursus si tu, mi Erasme, illorum infirmitatem cogitares et a figuris illis rhetoricae tuae salsis et amaris abstineres, et si omnino neque potes neque audes nostra asserere, intacta tamen dimitteres et tua tractares. nam quod illi morsiones tuas iniquius ferunt, etiam te iudice nonnulla causa est, scilicet quod infirmitas humana cogitat et male metuit authoritatem et nomen Erasmi, ut longe aliud sit ab Erasmo semel esse morsum quam ab omnibus papistis semel esse commolitum. haec volo dicta, optime Erasme, in testimonium candidi in te animi et qui optet tibi dari a domino spiritum dignum nomine tuo, quem si distulerit tibi dominus dare, interim a te peto ut si aliud praestare non potes, spectator tantum sis tragoediae nostrae, tantum ne soleris et copias iungas adversariis, praesertim ne edas libellas contra me, sicut nec ego contra te edam. deinde eos qui se Lutherano nomine peti queruntur, homines esse tui meique similes cogites: quibus opus est parcere et ignoscere, et, ut Paulus ait, onera invicem portare. satis morsum est, nunc providendum est, ne consumamur ab invicem, quod eo esset miserabilius spectaculum, quo certius est neutram partem ex animo male velle pietati et sine pertinacia sua cuique placere. boni consule infantiam meam et in domino bene vale. Ioachimum istum iuvenem Philippo nostro similem tibi commendo, immo sese plus commendabit admissus.

anno MDXXIV

Martinus Lutheru

Thursday, August 07, 2025

Fala do livro do Newton Carvalho.

Excelentíssimas senhoras e senhores

 

          Infelizmente não obtive a sagrada bênção de Deus para estar presente neste recinto da arte e da cultura da nossa querida capital da amizade Gurupi para ter a honra de participar convosco da exposição desse livro que hoje chega às nossas mãos. Por tanto, aqui vos trago minhas palavras ternas para que minha ausência não seja completa. Há certos percalços na vida que nos impedem a realização daquilo que planejamos, como bem diz a sabedoria do provérbio O FUTURO A DEUS PERTENCE, ou seja, planejamos algo, mas Deus é quem nos permite realizá-lo. Assim lamento pela minha ausência, mas com certeza estaremos juntos em em pensamento.

          A publicação de um livro é um feito que merece destaque e no caso dessa pequena obra devemos recebê-la com jubilo, tanto pelo seu conteúdo quanto pela sua forma e profundidade de imaginaçao. É um livro que nos faz retornar a um passado não muito distante de um Brasil rural em que a vida era mais idílica e harmoniosa, o sertão era mais colorido, assim como o sertão de que fala nosso grande poeta Catulo da Paixão Cearense.

          Quando fui convidado para prefaciar esse livro confesso que não me sentia com autoridade para falar de poesia porque a poesia é de todas as artes a mais exigente, eu ainda não conhecia a obra, era algo novo para mim e pela primeira vez eu teria de apresentar uma obra ao público, o que me deixava indeciso porque na minha opinião só um poeta poderia dar o seu crivo sobre poesia. Certa vez o poeta Alphonse de Lamartine falando sobre o poeta Lorde Byron, ele disse: EU NUNCA TINHA LIDO BYRON, MAS BASTARAM ME ALGUMAS GOTAS PARA ENTENDER UM OCEANO, para mim, ao ler os primeiros versos do Newton Carvalho foi o suficiente para entender a grandeza do poeta e a beleza de sua poesia, o que me deixou envaidecido em fazer a apresentação do livro. Sua poesia é única, é a poesia de um escritor que viveu o sertão em sua juventude e o viveu intensamente, cantando sua terra natal assim como Virgílio cantava em suas Éclogas a maravilhosa terra de Mântua. No contexto de sua poesia, o sentimento é profundo, o amor é puro e a harmonia dos seus versos é música para os ouvidos do leitor, até mesmo para aquele leitor menos iniciado em poesia, é impossível não se emocionar com a riqueza de sentimentos e detalhes apresentados em todos os poemas da obra.

          Bom mesmo seria ter o poeta entre nós, mas infelizmente ele seguiu todos aqueles poetas que não conseguiram ver os seus versos publicados, falecendo no auge dos seus 45 anos de idade. Mas seus escritos ficaram para imortalizá-lo e encantar os seus leitores, e não tenho dúvidas de que o público o acolherá com o devido carinho que lhe é merecido. Esse livro a meu ver é a amostra do sertão brasileiro que existiu numa esfera romântica que foi deixada pelo homem com as mudanças sociais que sem perceber vão sendo abandonadas porque o progresso como diriam os poetas românticos no século XIX, vai tirando do homem o mais belo dos sentimentos, o Amor, esse vai sendo substituído pelo dinheiro. Alvares de Azevedo em um dos dias mais tristes de sua mocidade, fugindo do dito progresso, expressou em um dos seus poemas que era doce fugir da realidade vivendo a poesia no seu próprio eu para escapar da dura realidade que ora enfrentava a sociedade daquele tempo. Eu perderia tempo aqui mencionando nessa obra tantas semelhanças com demais autores, mas não quero aqui entediar aqueles que certamente anseiam em deleitar-se com a leitura da obra.

          E como não temos conosco o poeta, ouso aqui falar por ele tomando como empréstimo as palavras de Ovidio, o grande poeta lírico romano que no exilio escreveu seu livro Tristes, ele o introduziu dizendo: Parue—nec inuideo—sine me, liber, ibis in urbem: ei mihi, quod domino non licet ire tuo! vade, sed incultus, qualem decet exulis esse;(Va, oh meu livrinho, vá a Roma sem o teu dono, pois ele não é permitido ir até lá, vá mesmo sem as últimas correções). Assim direi aqui, vá livrinho, sem o teu dono, chegue às mãos do publico leitor e glorifique o nome do teu autor. Que a obra tenha a grande aceitação do público e viva para sempre, assim o queira Deus.

Um abraço,

Martins Caminha

 

Montréal, VII-VIII-MMXXV.