Martinus Luther pio lectori s.
Multum diuque restiti illis, qui meos
libros seu verius confusiones mearum lucubrationum voluerunt editas, tum quod
nolui antiquorum labores meis novitatibus obrui et lectorem a legendis illis
impediri, tam quod nunc Dei gratia exstent methodici libri quam plurimi, inter
quos Loci communes Philippi excellunt, quibus theologus et episcopus pulchre et
abunde formari potest, ut sit potens in sermone doctrinae pietatis, praesertim
cum ipsa sacra biblia nunc in omni prope lingua haberi possint, mei autem libri,
ut ferebat, imo cogebat rerum gerendarum nullus ordo, ita etiam ipsi sint
quoddam rude et indigestum cahos, quod nunc nec mihi ipsi sit facile digerere.
His rationibus adductus cupiebam
omnes libros meos perpetua oblivione sepultos, ut melioribus esset locus. Verum
improbitas et importune pertinacia aliorum, qui mihi quotidie aures implebant,
futurum esse, si ego vivus non permitterem edi, tamen post mortem meam essent
certissime edituri ii, qui prorsus nescirent causas et tempora rerum gestarum,
et ita ex una confusione fierent plurimae, vicit (inquam) eorum improbitas, ut
edi permitterem. Accessit simul voluntas et imperium illustrissimi Principis
nostri Johannis Friderici Electoris etc. qui iussit, imo coegit typographos non
solum excudere, sed et maturare editionem.
Sed ante omnia oro pium lectorem, et oro propter ipsum Dominum nostrum
Jesum Christum, ut ista legat cum iudicio, imo cum multa miseratione. Et sciat,
me fuisse aliquando monachum, et papistam insanissimum, cum istam causam
aggressus sum, ita ebrium, imo submersum in dogmatibus papae, ut paratissimus
fuerim, omnes, si potuissem, occidere, aut occidentibus cooperari et
consentire, qui papae vel una syllaba obedientiam detractarent. Tantus eram
Saulus, ut sunt adhuc multi. Non eram ita glacies et frigus ipsum in defendendo
papatu, sicut fuit Eccius et sui similes, qui mihi verius propter suum ventrem
papam defendere videbantur, quam quod serio rem agerent, imo ridere mihi papam
adhuc hodie videntur, velut Epicuraei. Ego serio rem agebam, ut qui diem
extremum horribiliter timui, et tamen salvus fieri ex intimis medullis
cupiebam.
Ita invenies in istis meis scriptis prioribus, quam multa et magna
humillime concesserim papae, quae posterioribus et istis temporibus pro summa
blasphemia et abominatione habeo et execror. Dabis ergo hunc errorem, pie
lector, vel (ut ipsi calumniantur) antilogiam tempori et imperitiae meae. Solus
primo eram, et certe ad tantas res tractandas ineptissimus et indoctissimus,
casu enim, non voluntate nec studio in has turbas incidi Deum ipsum testor.
Igitur cum anno MDXVII. indulgentiae in his regionibus venderentur
(promulgarentur volui dicere) turpissimo quaestu, ego tum eram concionator,
iuvenis (ut dicitur) Doctor Theologiae, et coepi dissuadere populis, et eos
dehortari, ne indulgentiariorum clamoribus aurem praeberent, habere eos meliora
quae facerent, et in iis certus mihi videbar, me habiturum patronum papam,
cuius fiducia tunc fortiter nitebar, qui in suis decretis clarissime damnat
quaestorum (ita vocat indulgentiarios praedicatores) immodestiam.
Mox scripsi epistolas duas, alteram ad Moguntinensem archiepiscopum
Albertum, qui dimidium pecuniae ex indulgentiis habebat, alterum dimidium papa,
id quod tunc nesciebam, alteram ad ordinarium (ut vocant) loci episcopum
Brandenburgensem Hieronymum, rogans, ut compescerent quaestorum impudentiam et
blasphemiam, sed pauperculus frater contemnebatur. Ego contemptus edidi Disputationis
scedulam simul et germanicam concionem de indulgentiis, paulo post etiam
Resolutiones, in quibus pro honore papae hoc agebam, ut indulgentiae non
damnarentur quidem, sed bona opera caritatis illlis praeferrentur.
Hoc erat coelum deturbasse et mundum incendio consumpsisse. Accusor apud
papam, mittitur citatio mei ad Urbem, et consurgit totus papatus in me unicum.
Haec aguntur anno MDXVIII. sub comitiis Maximiliani Augustae celebratis, in
quibus agebat legatum a latere pontificis Cardinalis Caietanus, quem Dux
illustrissimus Saxoniae Fridericus, Elector Princeps, causa mea adiit, et
impetravit, ne Romam cogerer ire, sed ipse me vocato rem cognosceret et
componeret. Mox soluta sunt comitia.
Interim, quia fessi erant Germani omnes ferendis expilationibus,
nundinationibus et infinitis imposturis Romanensium nebulonum, suspensis animis
exspectabant eventum tantae rei, quam nullus antea neque episcopus neque
theologus ausus esset attingere. Et fovebat me utcunque aura ista
popularis, quod invisae iam essent omnibus artes et Romanationes illae, quibus
totum orbem impleverant et fatigaverant.
Veni igitur pedester et pauper
Augustam, stipatus sumptibus et literis Principis Friderici ad senatum et
quosdam bonos viros commendatitiis. Triduo eram ibi, antequam accederem
Cardinalem, prohibebant enim viri illi optimi et dissuadebant summis viribus,
ne citra salvum conductum Caesaris Cardinalem adirem, licet ille me singulis
diebus per quendam oratorem vocaret. Erat hic mihi satis molestus, ut tantum revocarem, tum essent omnia
salva. Sed longa est iniuria, longae ambages.
Tandem tertio die venit expostulans, cur non accederem Cardinalem, qui
benignissime me expectaret? Respondi, mihi obtemperandum esse consiliis
optimorum virorum, quibus essem a Principe Friderico commendatus, esse autem
eorum consilium, ne ullo modo absque tutela Caesaris seu fide publica
Cardinalem accederem, qua impetrata (agebant autem illi apud senatum caesareum,
ut impetrarent) mox essem accesurus. Hic commotus ille: Quid? (inquit) putas
Principem Fridericum propter te arma sumpturum? Dixi: Hoc nollem prorsus. Et
ubi manebis? Respondi: Sub coelo. Tum ille: Si tu papam et cardinales in
potestate tua haberes, quid esses facturus? Omnem, inquam, reverentiam et honorem exhibiturus. Tum ille, gestu
Italico movens digitum, dixit: Hem. Et sic abiit, neque reversus est.
Eo die denunciavit senatus caesareus Cardinali, mihi esse datam Caesaris
tutelam seu fidem publicam, admonens, ne quid asperius in me designaret. Hic
fertur respondisse: Bene est, ego tamen faciam, quod mei officii fuerit. Haec
fuere principia istius turbae, cetera ex actis infra cognosci poterunt.
Eodem anno iam M. Philippus Melanthon a Principe Friderico vocatus huc
fuerat ad docendas literas graecas, haud dubie, ut haberem socium laboris in
theologia. Nam quid
operatus sit Dominus per hoc organum non in literis tantum, sed in theologia,
satis testantur eius opera, etiamsi irascatur satan et omnes squamae eius.
Anno sequente XIX. decessit in Februario Maximilianus, et factus est
iure imperii vicarius Dux Fridericus. Tum desiit paululum saevire tempestas, et
sensim obrepsit contemptus excommunicationis seu fulminis papistici. Nam cum
Eccius et Caracciolus ex Urbe attulissent Bullam damnatricem Lutheri eamque
insinuassent ille hic, iste illic Duci Friderico, qui Coloniae tum erat Carolum
recens electum cum aliis principibus suscepturus, indignissime tulit et magna
fortitudine et constantia obiurgabat pontificium illum nebulonem, quod se
absente perturbassent ipse et Eccius ditiones fratris Johannis et suam, et
exagitabat eos magnifice, ita ut cum rubore et dedecore ab eo discederent. Intellexit
Princeps ingenio incredibili praeditus artes Romanae curiae, et eos digne
tractare novit, erat enim emunctissimae naris, et plus et longius olfaciebat,
quam Romanenses aut sperare aut timere poterant.
Itaque deinceps ab eo tentando abstinebant. Nam et Rosam, quam vocant
auream, eodem anno ei a Leone X. missam, nullo honore dignatus est, imo pro
ridiculo habuit, ita desperare coacti sunt Romanistae a studiis fallendi tanti
Principis. Et procedebat feliciter evangelium sub umbra istius Principis et
late propagabatur, movebat eius autoritas plurimos, qui, cum esset
sapientissimus et oculatissimus Princeps, non poterat nisi apud invidos
suspicionem incurrere, quod haeresim aut haereticos vellet alere et tueri, quae
res papatui magnum intulit detrimentum.
Eodem anno habita est Disputatio Lipsiae, ad quam Eccius nos duos,
Carlstadium et me, provocavit, sed ego nullis literis potui impetrare fidem a
Duce Georgio, ita ut non disputator, sed spectator futurus, sub fide Carlstadio
data, Lipsiam ingrederer. Quis autem me impedierit, ignoro, nam adhuc erat Dux
Georgius mihi non iniquus, quod sciebam certo.
Hic Eccius me accessit in hospitio dicens, sese audisse me detrectare
disputationem. Respondi: Quomodo disputare potero, cum nequeam impetrare fidem
a Duce Georgio? Ille: Si tecum, inquit, non licet disputare, neque cum
Carlstadio volo, propter te enim huc veni. Quid si ego tibi fidem impetravero?
Nunquid disputabis mecum? Impetra (inquam) et fiat. Abiit ille, et mox data est
mihi quoque fides publica et facta copia disputandi.
Faciebat hoc Eccius, quia certam sibi gloriam propositam cernebat,
propter propositionem meam, in qua negabam papam esse iure divino caput
ecclesiae. Hic patuit ei campus magnus, et occasio summa plausibiliter
adulandi, et gratiam pontificis emerendi, tum odio et invidia me obruendi. Quod
strenue fecit per totam disputationem, nec tamen sua firmavit, nec mea
confutavit, ita ut ipse dux Georgius inter prandendum ad Eccium et me diceret:
Sive sit iure humano sive divino papa, ipse est papa. Quod verbum, nisi argumentis
fuisset motus, nequaquam dixisset, sed Eccium solum probasset.
Atque hic vide vel in meo
casu, quam difficile sit eluctari et emergere ex erroribus, totius orbis
exemplo firmatis, et longa consuetudine velut in naturam mutatis. Quam verum est proverbium: Difficile
est consueta relinquere, et: Consuetudo est altera natura, et quam vere dicit
Augustinus: Consuetudo, si ei non resistitur, fit necessitas. Ego, qui iam tunc
sacras literas diligentissime privatim et publice legeram et docueram per
septem annos, ita ut memoriter paene omnia tenerem, deinde primitias
cognitionis et fidei Christi hauseram, scilicet non operibus, sed fide Christi
nos iustos et salvos fieri, denique id, de quo loquor, papam non esse iure
divino caput ecclesiae, iam defendebam publice, tamen id quod consequens erat
non vidi, scilicet papam necessario esse ex diabolo. Quod enim ex Deo non est,
necesse est ex diabolo esse.
Sic absorptus eram (ut dixi) tum exemplo et titulo sanctae ecclesiae,
tum consuetudine propria, ut papae concederem ius humanum, quod tamen, si non
sit fultum autoritate divina, mendacium et diabolicum est. Nam parentibus et
magistratibus paremus, non quia ipsi praecipiunt, sed quia sic est voluntas
Dei, I. Pet. 3. Hinc est, quod minus iniquo animo ferre possum eos, qui
pertinacius in papatu haerent, praesertim qui sacra vel etiam prophana non
legerunt, cum ego tot annis sacra legens diligentissime tamen ita haesi
tenaciter.
Anno MDXIX. misit Rosam Leo X. (ut dixi) per Carolum Miltitium, qui
multis egit mecum, ut papae reconciliarer. Is habuit 70 Brevia apostolica, ut,
si Princeps Fridericus illi me traderet, sicuti papa per Rosam quaerebat, per
singula oppida affigeret unum, et ita tutus me perduceret Romam. Prodebat autem
coram me consilium cordis sui, dicens: 0 Martine, ego credebam te esse senem
aliquem theologum, qui post fornacem sedens ita disputasset, nunc video te esse
adhuc integrum aetate et validum. Si haberem 25 milia armatorum, non confiderem
te posse a me Romam perduci, exploravi enim per totum iter animos hominum, quid
de te sentirent, ecce, ubi unum pro papa stare inveni, tres pro te contra papam
stabant. Illud vero ridiculum erat: exploraverat etiam mulierculas et virgines
in hospitiis, quidnam de sede Romana sentirent? Illae ut ignarae huius vocabuli
et sellam domesticam cogitantes respondebant: Quid nos scire possumus, quales
vos Romae habeatis sellas, ligneasne an lapideas?
Rogabat itaque, ut consulerem ea, quae pacis
essent, se omnem daturum operam, ut papa idem faceret. Ego prolixe quoque
promisi omnia, quae ullo modo salva conscientia veritatis possem, promptissime
essem facturus, me quoque esse pacis cupidum et studiosum, qui per vim tractus
in has turbas necessitate adactus fecissem omnia, quae feci, culpam non esse
meam.
Vocaverat autem ad se Johannem Tetzel , praedicatorii ordinis, autorem
primarium huius tragoediae, et verbis minisque pontificiis ita fregit hominem
hactenus terribilem cunctis, et imperterritum clamatorem, ut inde contabesceret
et tandem aegritudine animi conficeretur. Quem ego, ubi hoc rescivi, ante
obitum literis benigniter scriptis consolatus sum, ac iussi animo bono esse,
nec mei memoriam metueret, sed conscientia et indignatione papae forte
occubuit.
Futilis habebatur Carolus, et futile eius consilium, sed, meo iudicio,
si Moguntinus a principio, cum a me admoneretur, denique si papa, antequam me
non auditum damnaret et bullis suis saeviret, hoc cepissent consilium, quod
Carolus cepit, licet sero, et statim compescuissent Tetzelianum furorem, non
evasisset res in tantum tumultum. Tota culpa est Moguntini, cuius sapientia et
astutia eum fefellit, qua voluit meam doctrinam compescere, et suam pecuniam,
per indulgentias quaesitam, esse salvam. Nunc frustra quaeruntur consilia,
frustra coguntur studia. Dominus evigilavit et stat ad iudi- candum populos;
etiamsi nos occidere possent, non tamen haberent quod volunt, imo minus
haberent, quam nobis vivis et salvis habent. Id quod nonnulli inter eos,
qui non omnino obesae naris sunt, satis olfaciunt.
Interim eo anno iam redieram ad Psalterium denuo inter- pretandum,
fretus eo, quod exercitatior essem, postquam S. Pauli Epistolas ad Romanos, ad
Galatas, et eam, quae est ad Ebraeos, tractassem in scholis. Miro certe ardore
captus fueram cognoscendi Pauli in epistola ad Rom., sed obstiterat hactenus
non frigidus circum praecordia sanguis, sed unicum vocabulum, quod est Cap. I:
Iustitia Dei revelatur in illo. Oderam enim vocabulum istud 'Iustitia Dei',
quod usu et consuetudine omnium doctorum doctus eram philosophice intelligere
de iustitia (ut vocant) formali seu activa, qua Deus est iustus, et peccatores
iniustosque punit.
Ego autem, qui me, utcunque irreprehensibilis monachus vivebam, sentirem
coram Deo esse peccatorem inquietissimae conscientiae, nec mea satisfactione
placatum confidere possem, non amabam, imo odiebam iustum et punientem
peccatores Deum, tacitaque si non blasphemia, certe ingenti murmuratione
indignabar Deo, dicens: quasi vero non satis sit, miseros peccatores et
aeternaliter perditos peccato originali omni genere calamitatis oppressos esse
per legem decalogi, nisi Deus per evangelium dolorem dolori adderet, et etiam
per evangelium nobis iustitiam et iram suam intentaret. Furebam ita saeva et
perturbata conscientia, pulsabam tamen importunus eo loco Paulum, ardentissime
sitiens scire, quid S. Paulus vellet.
Donec miserente Deo meditabundus dies et noctes connexionem verborum
attenderem, nempe: Iustitia Dei revelatur in illo, sicut scriptum est: Iustus
ex fide vivit, ibi iustitiam Dei coepi intelligere eam, qua iustus dono Dei
vivit, nempe ex fide, et esse hanc sententiam, revelari per evangeliam
iustitiam Dei, scilicet passivam, qua nos Deus misericors iustificat per fidem,
sicut scriptum est: Iustus ex fide vivit.
Hic me prorsus renatum esse sensi, et apertis portis in ipsam paradisam
intrasse. lbi continuo alia mihi facies totius scripturae apparuit. Discurrebam
deinde per scripturas, ut habebat memoria, et colligebam etiam in aliis
vocabulis analogiam, ut opus Dei, id est, quod operatur in nobis Deus, virtus
Dei, qua nos potentes facit, sapientia Dei, qua nos sapientes facit, fortitudo
Dei, salus Dei, gloria Dei.
Iam quanto odio vocabulum 'iustitia Dei' oderam ante, tanto amore
dulcissimum mihi vocabulum extollebam, ita mihi iste locus Pauli fuit vere
porta paradisi. Postea legebam Augustinum de spiritu et litera, ubi praeter
spem offendi, quod et ipse iustitiam Dei similiter interpretatur: qua nos Deus
induit, dum nos iustificat. Et quamquam imperfecte hoc adhuc sit dictum, ac de
imputatione non clare omnia explicet, placuit tamen iustitiam Dei doceri, qua
nos iustificemur.
Istis cogitationibus armatior factus coepi Psalterium secundo
interpretari, et processisset opus in magnum commentarium, nisi denuo per
comitia Caroli V. Imperatoris Vuormatiam sequenti anno vocatus opus coeptum
deserere fuissem coactus.
Haec ideo narro, optime lector, ut, si lecturus es opuscula mea, memor
sis, me unum fuisse (ut supra dixi) ex illis, qui (ut Augustinus de se scribit)
scribendo et docendo profecerint, non ex illis, qui de nihilo repente fiunt
summi, cum nihil sint, neque operati, neque tentati, neque experti, sed ad unum
intuitum scripturae totum spiritum eius exhauriunt.
Hactenus ad annum MDXX et XXI
processit res indulgentiaria, post sequuntur res sacramentariae et
anabaptisticae, de quibus in aliis tomis, si vixero, praefandum est.
Vale, lector, in Domino et ora pro
incremento verbi adversus satanam, quia potens et malus est, nunc etiam
furentissimus et saevissimus, sciens, quoniam breve tempus habet et regnum sui
papae periclitatur. Confirmet
autem Deus hoc in nobis, quod operatus est, et perficiat opus suum, quod
incepit in nobis, ad gloriam suam, Amen. V. Martii, Anno MDXLV.
DISPUTATIO
PRO DECLARATIONE VIRTUTIS INDULGENTIARUM.
Amore et studio elucidande veritatis
hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther,
Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare
petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis
absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen.
- Dominus
et magister noster Iesus Christus dicendo 'Penitentiam agite &c.'
omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.
- Quod verbum de penitentia sacramentali (id est
confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non
potest intelligi.
- Non tamen solam intendit interiorem, immo interior
nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.
- Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est
penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.
- Papa
non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel
suo vel canonum imposuit.
- Papa
non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et approbando remissam
a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa
prorsus remaneret.
- Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum
subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.
- Canones
penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum
eosdem debet imponi.
- Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa
excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.
- Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui
morituris penitentias canonicas in purgatorium reservant.
- Zizania
illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe
dormientibus episcopis seminata.
- Olim
pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam
tentamenta vere contritionis.
- Morituri
per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure
earum relaxationem.
- Imperfecta
sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem,
tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.
- Hic
timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam
purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.
- Videntur infernus, purgaturium, celum differre,
sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt.
- Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut
minni horrorem ita augeri charitatem.
- Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut
scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis.
- Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua
beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus.
- Igitur
papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium
intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.
- Errant
itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias
hominem ab omni pena solvi et salvari.
- Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam
in hac vita debuissent secundum Canones solvere.
- Si remissio ulla omnium omnino penarum potest
alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis,
dari.
- Falli ob id necesse est maiorem partem populi per
indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.
- Qualem potestatem habet papa in purgatorium
generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et
parochia specialiter.
- Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam
nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.
- Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in
cistam tinnierit evolare dicunt animam.
- Certum est, nummo in cistam tinniente augeri
questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei
solius.
- Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint
redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.
- Nullus securus est de veritate sue contritionis,
multominus de consecutione plenarie remissionis.
- Quam
rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e.
rarissimus.
- Damnabuntur
ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese
credunt de sua salute.
- Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape
donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo.
- Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas
satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.
- Non christiana predicant, qui docent, quod
redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio.
- Quilibet
christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa
etiam sine literis veniarum sibi debitam.
- Quilibet
versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium
bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam.
- Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est
contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine.
- Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul
extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo.
- Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum
autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.
- Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus
false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.
- Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est,
redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus
misericordie.
- Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut
mutuans egenti melius facit quam si venias redimereet.
- Quia per opus charitatis crescit charitas et fit
homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior.
- Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et
neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei
sibi vendicat.
- Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis
abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter
venias effundere.
- Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum
est libera, non precepta.
- Docendi
sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in veniis
dandis pro se devotam orationem quam promptam pecuniam.
- Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt
utiles, si non in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas
amittant.
- Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset
exactiones venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres
ire quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.
- Docendi
sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus
sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis
quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.
- Vana
est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si Commissarius, immo Papa
ipse suam animam pro illis impigneraret.
- Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias
predicandas verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.
- Iniuria
fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur
veniis quam illi.
- Mens
Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis
pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum
campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur.
- Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias,
neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.
- Temporales certe non esse patet, quod non tam
facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.
- Nec
sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur
gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris.
- Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse
pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.
- Sine
temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum
istum.
- Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et
casuum sola sufficit potestas Pape.
- Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum
euangelium glorie et gratie dei.
- Hic
autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.
- Thesaurus
autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit
primos.
- Igitur
thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.
- Thesauri
indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.
- Indulgentie,
quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales
quoad questum promovendum.
- Sunt
tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.
- Tenentur
Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia
admittere.
- Sed magis tenentur omnibus oculis intendere,
omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia
predicent.
- Contra veniarum apostolicarum veritatem qui
loquitur, sit ille anathema et maledictus.
- Qui
vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam
agit, sit ille benedictus.
- Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem
negocii veniarum quacunque arte machinantur,
- Multomagnis fulminare intendit eos, qui per
veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,
- Opinari venias papales tantas esse, ut solvere
possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset,
Est insanire.
- Dicimus
contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere
possint quo ad culpam.
- Quod
dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset,
est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.
- Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa
maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c.
ut 1. Co. XII.
- Dicere,
Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere,
blasphemia est.
- Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui
tales sermones in populum licere sinunt.
- Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec
reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut
certe argutis questionibus laicorm.
- Scilicet.
Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam
animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas
redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam
levissimam?
- Item.
Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi
permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis
orare?
- Item.
Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam
concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen propter
necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita
charitate?
- Item.
Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et
mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum
tanquam vivacissimi?
- Item.
Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de
suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo
Basilicam sancti Petri?
- Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui
per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et
participationis?
- Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si
Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has
remissiones et participationes tribueret?
- Ex
quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, Cur
suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint eque efficaces?
- Hec
scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita
ratione diluere, Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et
infelices christianos facere.
- Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape
predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent.
- Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt
populo Christi 'Pax pax,' et non est pax.
- Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo
Christi 'Crux crux,' et non est crux.
- Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum
per penas, mortes infernosque sequi studeant,
- Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum
quam per securitatem pacis confidant.
DXVII.